- TRIBUNUS
- TRIBUNUSnomen non unius apud Romanos dignitatis. Tribunus seu Praefectus Celerum dictus est, qui Equitibus praeerat, et veluti secundum a Regibus locum obtinebat, quo in numero Iunius Brutus, auctor eiectorum Regum, exstitit. Magistratum hunc Romulus instituit, eidem Numa Pompilius tertiam sacrorum administrandorum partem concessit. Postea illius in locum Magisterium Equitum successit. Unde Pomponius scribit, Magistors Equitum ita Dictatoribus esse iunctos, ut Regibus Tribuni Celerum. Militum Tribuni, auctore Varrone, dicti sunt, quod ab initio terni essent, tum cum legio ex 3000. conficiebatur, ex ternis, quae tum erant, tribubus. Hi peditibus Legionis praeerant, Postea, ut numerus horum auctus est, a tribus ad quatuor atque ab his ad sex Tribuni numerô creverunt. Legebantur primo ab Imperatoribus, in singulas quaternas legiones terni, postea an. Urb. Cond. 391. institutum est, ut pars eorum populi suffragiis, pars Imperatorum arbitriô crearentur: cumque Rutilius Rufus legem de iure Trilunorum, qui a Consulibus eslent facti, tulislet, accidit, ut Tribuni ab Imperatoribus in exercitu lecti Rusuli: a populo in Comitiis creati Comitiati dicerentur. Usi sunt hi iisdem, quibus Consules, insignibus, et nonnumquam Patritii erant, aliquando vero a plebe creabantur. Tribuni plebis, post seceslum plebis feneratorum crudelitate supra modum pressae an. Urb. Cond. 259. factum, instituti quinque sunt annô sequente, Cassiô Viscellinô II. Et Aul. Posthumiô Auruncô II. Consulib. dictique sic fuerunt, quod primum ex Tribunis militum creati sunt, Varro, de LL. l. 4. Eorum nomina, uti recenset Dionys. l. 6. fuerunt haec: L. Iunius Brutus, C. Sicinius Bellutus, C. et P. Lucinii, et Sp. Sicilius Ruga, quos Comitiis curiatis, a plebe creatos d. 4. Id. Decembr. potestatem Tribunitiam accepisle refert. Duplicatus dein numerus est, insigni Optimatum dispendiô, an. Urb. Cond. 297. Consulib. M. Valeriô, Sp. Virginiô. Officium fuit, Consulum et Patritiorum potentiam moderari, et securitati plebis cavere. Unde hic Magistratus sacrosanctus fuit, quem vel vi vel verbis violare capitale eslet atque scelus inexpiabile. Gestârunt hi pupuram, Cicer. pro Cluentio, habueruntque domos suas, noctu et interdiu apertas, tamquam portum perfugiumque iis, quibus opitulandum erat: nec integrum illis ab Urbe diem abesle licuit, nisi in Latinis feriis, Halicarnass. l. 8. Agellius, l. 3. c. 2. et Macrob. l. 1. Satkrnal. c. 3. Interim, cum quem vis potuerint tueri, contra vim a superiore intentatam, licueritque illis quibusvis decretis, quae improbabant, intercedere, imo quemcumque vellent arteptum in contionem producere; tantâ potentiâ et immunitate, tamquam telô armati, si qui naturâ inquieti, aut etiam Patribus iniqui erant, valde abusi sunt, et paulatim largius progrediendo, multum labefactârunt auctoritatem Consulum et Senatus, auctoresque crebro fuerunt maximorum in Republ. tumultuum; At moenibus terminata potestas fuit, nec quicuam extraurbem valuit, Halicarn. et Livius l. 3. Abolevit illam Sulla Dictator, restituit Pompeius, Plut. in Pompeio et Cicer. l. 3. de legg. donec sub Constantino M. Tribunatus hic in universum cessavit, vide Thom. Dempster. l. 7. Antiq. Rom. c. 23. quia autem Tribuni Pleb. per plebem et pro plebe creati erant, mansit id, ut tantum ex plebe, nisi quod semel Patricios duos cooptatos legimus, apud Livium, l. 3. c. 65. imo fere ex infima plebe, usque dum lata lex est, ut crearentur tantum ex Senatu, id est, ut nemo fieret Tribunus Pleb. nisi quiantea Senator fuislet; Senator tamen plebeius. Quod an a Sulla, an ab alio factum sit, constare negat Appianus, Bell. civ. l. 1. Non habuêre vero illi ius vocandi, teste Lael. Felice, l. 1. ad Q. Mutium, Tribuni neque advocant Patritios, neque ad eos referre possunt. Prensionis tamen ius habuêre. Unde Labeo per viatorem a Tribunis Plebis vocatus, Quum a muliere quadam Tribuni Plebis adversum eum aditi, Gellianum ad eum misissent, ut veniret mulieri, et responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et Tribunis dicere, ius eos non habere, neque se neque alium quemquam vocandi: Quoniam moribus Maiorum priensionem haberent. Posse igitur eos venire et prendi se iubere: sed vocandi absentem ius non habere, apud A. Gellium, l. 13. c. 12. Quod adeo verum, ut et Consules a Tribunis in vincula duci potuerint. Sic Dio, l. 37. testatur, Metellum Consulem a L. Flavio Tribuno in carcerem ductum esse. Et apud Livium, l. 9. c. 34. Censorem Appium a Publ. Sempronio Tribuno prehendi et in vincula duci fuisle iuslum, legimus. Quaerenti quam ob causam Tribuni, qui haberent summum ius coercendi, ius vocandi non habuerint, respondet idem Gellius: Quod Tribuni antiquitus creati videntur non iuri dicundo, nec causis querelisque de absentibus noscendis sed intercessionibus faciendis, quibus praesentes fuissent: ut iniuria, quae coram fieret, arceretur. Peragebantur autem hae intercessiones unicô et sollemni verbô, Veto. Liv. l. 4. Faxo, ne iuvet vox ista, Veto: quâ nunc concinente Collegas nostros tam laeti auditis. Tantaque earum vis fuit, ut privati Magistratus omnes parerent; quod qui non fecislet, vel per viatorem Tribunitium in carcerem rapiebatur, vel die dictâ apud Populum accusabatur, ut supremae potestatis violator. Qua de re LL. veteres exstant, apud Dionys. Halicarn. l. 6. in fin. et l. 7. circa med. Cicero, Orat. pro Sextio, hoc amplius notat, eam fuisse Tribunatus sanctitatem, ut non modo contra vim et ferrum, sed et contra verba et interfationem legibus sacratis eslent armati. Etiam inter ipsos Tribunos intercessio eousque valebat, ut, unô e Collegis vetante, ceterorum actiones eslent irritae. Unde apud Dionysium praefatum legimus, sperâsse hinc Claudium, fore, ut a se ipsa vis Tribunitia destruatur, si scil. auctô Tribunorum numerô inter ipsos dislensiones incidissent. Iidem convocandi Senatus ius cum non haberent, M. Valeriô et Sp. Virginiô Consulib. illud sibi usurpare coeperunt, teste eôdem, l. 10. auctore Iciliô, qui eius Collegii tum princeps erat: sicque Consulari potestate haud parum detraxerunt. Cum namque antea contionum duntaxat ius penes illos esset, Senatum convocare aut sententiam eis dicere non licebat, sed Consulum is honos fuit: ab eo vero tempore non absentibus modo, sed etiam praesentibus Consulibus Senatum suâ auctoritate convocavêre, uti discimus ex Cicer. de Oratore, l. 3. u i scribit vocatu Drusi Tribuni Pleb. non solum Senatum, sed et Consulem Philippum in Curiam venisle. Vide Iac. Oiselium ICtum, Notis in Gellium loc. cit. et l. 14. c. 7. Quô pactô vero olim Tribuni Patrum decreta probârint, indicat Val. Max. l. 2. c. 2. ex. 7. ubi notat, Vetustis temporibus ius non fuisse Tribunis Pleb. Curiam intrare: ante valvas autem, posius subselliis, decreta Patrum exammâsse, ut si qua ex iis improbâssent, rata esse non sinerent. Itaque veteribus Senatusconsultis T. literam subscribi solitam; quâ notâ significabatur,illa Tribunos Pleb. quoque censuisse. Creagantur Comitiis Tributis, post legem a Volerone Tribun. Pleb. latam, ut Plebeii Magistratus Tributis Comitits fierent, cum primum Curiatis crearentur: ut videre estapud Livium, l. 2. et Dionys. l. 9. Semel tamen a Pontifice Maximo creatos esse, habes apud Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 17. Ipsimet, cum Tribunorum Comitia habere vellent, inter se sortiebantur, cui illa habenda eslent, vel communi consensu alicui id munus iniungebant: Cuius exemplum Livius suppeditat, l. 3. Leges eorum causâ latae fuêre plurimae, Iunia sacrata, Icilia, Duilia, Horatia, Tribonia, Atinia, Papiria, Cornelia, Pompeia, et Publia Laetoria, de quibus omnibus vide supra, suis locis. Mansit nomen etiam citeriori aevô, in Francia inprimis, sub primis Regibus, sed quaenam dignitas fuerit, non adeo liquet: tametsi militibus praefuisle satis innuat Walafr. Strabo, de Rebus Eccl. c. 31. Comitibus postponuntur, in L. Wisigot. lib. II. tit. 1. §. 2. gradum fuisse ad Comitis dignitatem, indicat Fortunatus, l. 7. Poêmat. 7. e quo insuper, penes Tribunos fuisle castrorum et carcerum custodiam, colligitur, in Vita S. Germani Episcopi Parisini, uti tributa exegisle, ex Graecismo Erardi, c. 9. Sed et Magistratum, quô Belgradensis in Croatia civitas olim regebatur, Tribuni appellationem habuisle, vulgo Trun vel Trum contracte, scribit Ioan. Lucius, Histor. Dalmat. l. 2. c. 16. Vide de Tribunis Francicis modo dictis, plura apud Car. du Fresne, Glossar. etc. Hinc Tribunatus Pleb. munus seu officium Tribuni Pleb. a quo multum diversa Tribunitia Potestas: Namque Tribunatus Pleb. duplex, unus Rei publ. veteris, qui iunctus cum Tribunitia potestate; alter Rei publ. novae, qui sine illa. Sub Imperatorib. enim Tribuni aliqui, sed tenui aut nullâ potestate; unde de Thrasea Tribuno Pleb. Tacitus l. 16. Annal. c. 26. vana, inquit, et non profutura intercessio. At Tribunitia potestas, pars maxima Regalis Imperii fuit, sub Imperatorib. ut Vopiscus habet in Tacito, c. 1. quam illi, sine nomine tamen et insignibus, puta togâ purâ et limine noctu ac interdiu patente, his pitissimum de causis recepêre, tum ut per hanc potestatem summa eis facultas eslet intercedendi omnibus decretis, quae contra ipsorum voluntatem ac nutum a Magistratibus fierent, sive omnia vetandi, quae facta nollent; tum ut per illam sacrosancti essent, ac religione et lege inviolabiles, ac proin, si a civevel verbulô laesi essent, illum tamquam hominem sacrum occidero confestim poslent; tum ut appellantibus ipsos et intra pomoerium (quod ius cum praedictis Tribuni habuerant olim) et intra proximum miliare (quod nulli unquam Tribuno licuit) opem poslent ferre, uti Dio refert, l. 51. Et quidem accepit hanc potestatem primus Iul. Caesar teste eôdem, l. 42. in titulis primus usurpavit Augustus, qui, cum Tribuni priores ius cogendi Senatus haberent, sed non quoties vellent, a Senatu etiam hoc impetravit, ut quoties vellt, id iure facere posset, pereunte sensim hôc iure iis, qui veteris Tribunatus speciem retinebant. Unde non immerito de ipso Tacitus, l. 3. Annal. c. 56. Id summi fastigii vocabulum Augustus reperit, ne Regis aut Dictatoris nomen adsumeret, ac tamen appellatione aliquâ coetera imperia praemineret. A quo tempore nemo Imperatorum hunc Tribunitiae potestatis titulum omisit: quare tam in historiis quam nummis ac veteribus saxis frequentissima huius dignitatis mentio. Tanta igitur cum potestas hae eslet, Princeps quem ad Imperii spem vocaret, hunc illius potestatis consortem facere solitus est.Tacitus d. l. Augustus M. Agrippam socium Tribuniciae potestatis, quô defunctô, Tiberium Neronem elegit, ne successor in incerto foret etc. Sic proin et Tiberius ibi Druso eam petit, tamquam successori; et Seiano iniecta spes illius apud Dionem, l. 58. et titus apud Sueton. c. 6. Patri collega factus in Tribunitia potestate, tamquam proximô ad successionem gradu, quales dicti postea Caesares, ut vidimus suô locô. Pertinet eo Tribunitium subsellium, cuius in Claudio Sueton. meminit, c. 23. De maiore negotio acturus, in Curia medius, inter Consulum Sellas, tribunitio subsellio sedebat etc. Vide de hac dignitate plura apud Marcilium ad Suetonium, Titô d. l. Casaubon. ad eundem, Augustô, c. 27. Salmas. ad Capitolin. in Vita Pii, et Vopisc. in Tacito Imp. dicto loco ubi etiam de Tribunis Militaribus Consulari potestate praeditis, Alios.Tribunorum varia apud Scriptores genera.α. Aerarii, qui a Quaestoribus Aerarii distinguendi, vide de illis Sigonium, de Iure Rom. l. 1. c. 8. β. Celerum, praefectus erat Equitum, quos Ceeres vocabant, a Romulo institutus primum: postea Comitiis Curiatis creatus. γ. Comitiati, dicti sunt Tribuni militares, qui Romae Comitiis designabantur, oppositi Rufulis, qui ab Imperatoribus in exercitu lecti. δ. Fabricarum, qui fabricis armorum praeerant, memorantur Ammiano, l. 14. et 15. ε. Maritimorum, curam habebant in oris maritimis, fluviisque navigiorum: iidem salinas quoque curabant; de quibus formulam habes, apud Senatorem, l. 12. Vide Car. du Fresne, Glossar. in voce Tribunus. ξ. Militum, alii angusticlavii, qui ex Equite; alii laticlavii, qui ex Senatu: alii Comitiati, alii Rufuli fuerunt. Creabantur Comitiis Centuriatis, habebantque Comitia Magistratuum creandorum causâ, ut et Comitia Consularia: iisdem, quibus Consules, insignibus usi; nonnumquam Patricii, nonnumquam ex Plebe et Patribus creati: numerô primum tres, dein quatuor, tandem sex, de quibus iam dictum aliquid. At plura de Tribunis militum, eorumque aetate, beneficiariis, emolumentis, quae a militibus accipiebant, stipendio 240. aur. Rom. salarioque, ut et aliis huc pertinentibus, vide apud Alex. ab Alexandro, Budaeum ad Iur. Orig. Lipsium, Alios: inprimis Salmas. ad Hadrian. Spartiani, c. 10. et Vopisc. in Probo, c. 4. ubi de divisione erorum in Tribunos Legionum, quos mnaiores, et Cohortium, quos minores Vegetius vocat, l. 2. c. 7. quoque nonnulla: de fibulis vero Tribunitiis supra. η. Notariorum, apud Marcellinum Comit. et Zozimum l. 5. fuêre proprie Notarii Principum, quorum summa erat dignitas, vide Senatorem, l. 1. Ep. 4. l. 6. Ep. 2. Sic memorantur Tribuni et Notarii simul, qui bus utebantur Principes ad mandata perferenda: de quibus multa habet Iac. Gothofredus ad l. un. Cod. Theodos. de Mandatis Princip. θ. Plebis, creati an. Urb. Cond. 317. commoda Plebis adversus Patricios tueri et iniuriam omnem intercessione suâ prohibere solebant. Hinc ius abnoctandi iis ademptum, A. Gellius, l. 3. c. 2. Imo, ut ait Dio, l. 37. nec ullam horam abesle ab Urbe legitime plterant. Vel, ut magis arcte Appianus, Civil. l. 2. moenia iis egredi non licuit; ut semper parati essent ad desideria et querelas miserorum excipiendas, ut refert Plut. in Problem. Unde Liv. l. 9. Imperium penes Consules, penes Tribunos auxilium. Sed de his supra: uti de Tribunis Pleb. seu Capitaneis Italiae civitatum medii aevi, voce Potestas. ι. Rufuli seu Rutuli, dicti sunt Tribuni milit. ab Imperatorib. in Exercitu lecti, κ. Suffecti dicebantur Tribuni itidem milit. quos necessitate urgente milites sibi ipsis legebant etc. Voluptatum Tribunus, occurrit l. 13. Cod. Theodos. de Scenic. alibique, et sic dicebatur, qui voluptatis urbicae, seu ludorum curam gerebat. Utalias dignitates hôc nomine insignes, in utroque Codice, apud Ammian. in Notit. Imper. in veteribus Inscriptionibus, apud Gruterum in Indice, c. 5. Alios, omittam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.